TRIBOCES

TRIBOCES
TRIBOCES
qui TRIBOCCI Ptol Tribocchi Plin. l. 4. c. 17. populi Germaniae superioris, quorum regio Allatia, vulgo Elsas, cuius caput est Argentoratum. An a tribus pagis, quos habitabant Bach enim locorum et civitatum terminatio, apud German. Ut dicti sint, quasi Tribachi. Sane ibi tres Tabernae. Ptol. Triboccos recta locat sub Rauracis ad Rhenum. Plin. loc. cit. Tacit. de Morib. Germ. c. 28. Strab. Eutropius l. 6. Tribocchos appellat. Eos Argentinenses Althamerus ex Conradi Celtis sententia esle putat; sic a tribus quer cubus (alii forte rectius fagis) Dryadibus nymphis consecratis nuncupatos. Rhellicano autem ex tertia Europae tabula Ptolemaei, verosimilius apparer eos esle, quos nunc Alsatios vocamus. Siquidem Ptol. Tribonos (corrupte) propius Elecdum (quod alii Slestadium interpretantur) quam Argentoratum statuit. Glareano verisimile videtur, Brisacum designari. Nam et constans fama est, oppidum illud in Gallia olim situm fuisse, quod nunc in Germania est, mutatô Rheni alveô. Alsatae sunt et Ferrario et Baudrando. Praeter quos vide B. Rhenan. Rer. Germ. l. 1. tit. Tribocci in Mediomatricos: cum Notis Cl. Ottonis, ICti, p. 104. et 610.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Tribŏker — (Triboces, Triboci), germanischer Volksstamm auf dem linken Rheinufer bei Straßburg, nahmen am Zuge Ariovists teil und gingen später in den Alemannen auf …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • GERMANIA Inferior et ipsa Belgicae Galliae portio est — iuxta Rhenum fluv. a Mosella (qua a superior dividitur) usque ad Oceanum in Arctos porrecta: in qua ditio Trevirensis, Coloniensis, Iulia, Clivia, Geldriaque Ducatus, et Hollandia Comitatus computantur, Ferr. Baudr. Germania inferior antiquitus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • argentine — I. L herbe appellée argentine, Thalietrum. II. ARGENTINE, ou Strasbourg en Elsats, Argentoratum, Argentina. Le païs alentour de Strasbourg, Tribotes, seu Triboces …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”